![]() ![]() Et, credo, iam feceris quod te rogo, sed voluntaria oris mei adproba, domine. quod ut essent, tu dedisti eis, qui misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris. superexultet misericordia iudicio, quoniam eloquia tua vera sunt et promisisti misericordiam misericordibus. scio misericorditer operatam, et ex corde dimisisse debita debitoribus suis: dimitte et tu illi debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis, dimitte, domine, dimitte, obsecro, ne intres cum ea in iudicium. ![]() quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? o si cognoscant se homines homines, et qui gloriatur, in domino gloriatur! Ego itaque, laus mea et vita mea, deus cordis mei, sepositis paulisper bonis eius actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te exaudi me per medicinam vulnerum nostrorum, quae pependit in ligno, et sedens ad dexteram tuam te interpellat pro nobis. et dictum est a veritate, filio tuo: Si quis dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennae ignis et vae etiam laudabili vitae hominum, si remota misericordia discutias eam! quia omnino non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum. quamquam illa in Christo vivficata, etiam nondum a carne resoluta, sic vixerit, ut laudetur nomen tuum in fide moribusque eius, non tamen audeo dicere, ex quo eam per baptismum regenerasti, nullum verbum exisse ab ore eius contra praeceptum tuum. Ego autem iam sanato corde ab illo vulnere, in quo postea redargui carnales affectus, fundo tibi, deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrimarum genus, quod manat de concusso sprirtu, consideratione periculorum omnis animae, quae in Adam moritur.
0 Comments
Leave a Reply. |